Text w Macrons
'Fēstā diēs Veneris tōtā celeberrima Cyprō vēnerat, et pandīs inductae cornibus aurum conciderant ictae niveā cervīce iuvencae, tūraque fūmābant, cum mūnere fūnctus ad ārās cōnstitit et timidē "sī, dī, dare cūncta potestis, sit coniūnx, optō," nōn ausus "eburnea virgō" dīcere, Pygmaliōn "similis mea" dīxit "eburnae." sēnsit, ut ipsa suīs aderat Venus aurea fēstīs, vōta quid illa velint et, amīcī nūminis ōmen, flamma ter accēnsa est apicemque per āera dūxit. ut rediit, simulācra suae petit ille puellae incumbēnsque torō dedit ōscula: vīsa tepēre est; admovet ōs iterum, manibus quoque pectora temptat: temptātum mollēscit ebur positōque rigōre subsīdit digitīs cēditque, ut Hymettia sōle cēra remollēscit tractātaque pollice multās flectitur in faciēs ipsōque fit ūtilis ūsū. dum stupet et dubiē gaudet fallīque verētur, rūrsus amāns rūrsusque manū sua vōta retractat. corpus erat! saliunt temptātae pollice vēnae. tum vērō Paphius plēnissima concipit hērōs verba, quibus Venerī grātēs agat, ōraque tandem ōre suō nōn falsa premit, dataque ōscula virgō sēnsit et ērubuit timidumque ad lūmina lūmen attollēns pariter cum caelō vīdit amantem. coniugiō, quod fēcit, adest dea, iamque coāctīs cornibus in plēnum noviēns lūnāribus orbem illa Paphōn genuit, dē quā tenet īnsula nōmen. Ēditus hāc ille est, quī sī sine prōle fuisset, inter fēlīcēs Cinyrās potuisset habērī. dīra canam; procul hinc nātae, procul este parente aut, mea sī vestrās mulcēbunt carmina mentēs, dēsit in hāc mihi parte fidēs, nec crēdite factum, vel, sī crēdētis, factī quoque crēdite poenam.